Ingruoda Siniskalk



 

 Scalpsi: Cantavi: Misi

a.d. VIII jan. MMXVI

((summus pontifex)) Hoc nuntio accepto, sententiam maximi momenti et ponderis tenetis. Ego hanc epistulam vobis scripsi pro eis nostrum qui reverti ad deos veteres Francorum sumus. Nos quidem credimus conversionem Chlodovechi ad deum vestrum Christum, fonte Remensi et Remigio episcopo administratam (nec minus inrisione uxoris Chlotildae), non prorsus quicquam tulisse nostris salutis. Immovero non dubium est quin nomine Christi usi sint Franci ut reipublicae suae cupiditatibus, quae pertinerent ad terras regionesque et cetera, consulerent; liquet enim in antiquis rerum gestarum annalibus, Chlodovechum nomine Christi usum esse ipsum propterea quod humanum regnum, id est res in hoc mundo, et res bellicae talem actionem requirerent, nec eo consilio ut obtineret talia caelestia qualia nostris deis solis essent. notum est quod Chlodovechus, Childerici quidem filius, erat antique Marovechi genere natus; Marovechus ille genere Chlodii ipse natusbeluaeque Neptuniae, qui imagine tauri cornuti erat, Ingo Famosus appellatus. Et ut pertinebat omnibus ante eum regibus, qui “capillo promisso viri” appellati sunt, heilago eorum datum est a deis nostris, qui ipsi sunt auctores Francorum veteres. Pronuntiamus igitur velut Chlodovechus ipse saepe uxori: deorum nostrorum iussione cuncta creantur ac prudeunt, Deus vero vester nihil posse manefestatur, et quod magis est, nec de deorum genere esse probatur. Clare, credo, videatur, quod Christus non est de deis patriae nostrae propriis. hac ratione ipsa novimus maiores nostros gaudere quod reverti ad mores antiquos simus, itemque verum esse hoc ostendisse in remunerationibus suis pro dona quae eis dedimus. Scitote deos nostros non umquam reliquisse nos aut diseruisse, sed aluisse illo tempore per res plerosque humanas et accommodando religionis Christianae ad mores antiquos. Nunc quia dei manifesta nobis fecerunt numina sua, scimus potestatem eorum esse magnam et hereditate quidem nobis; incepimus sacrificia facere in nomine eorum quod valde profuit nostris. his rebus in mente tentis, quaesimus ut intellegatis nos nihil vel odii vel malevolentiae cupere ad Ecclesiam vestram advenire, nec ullo modo in Ecclesiam malevolos esse. Nos enim Romam valde admiramur, nec unquam obliti sumus Romam viribus nostris usam esse ad terras multas superandas, quibus rebus docti sumus in eorum artibus: didicimus quidem linguam vestram atque rationes militares, quae res maxime usui nostris erant. Germanici tamen mores in ossibus nostris certe valent adiuvantque nostros et confirmant; sed mores Romani sunt alieni nobis his temporibus, ubi vetustas est velutsi nova facienda.

Ad summam: sumus successores antiquorum Francorum paganorum, maiores in scuto nos tollunt, proficiscimur benignitate liberalitateque in animo et fama sola desiderata.

(Run. Mero. Frank.)

Ericus Ingruoda Lacharitus,

Siniscalcus: Thia: Frankisk: Aldsido:

Civitas Ottavaiorum

Regnum Francorum Novum



Declarationforerik

CivitasOttAF